

Epistola B. Pauli ad Romanos*
Caput 11: Versus 2
Praescivit.Pro praedestinavit, posuit praescivit. Sic enim debet accipi, ut ex sequentibus patet; ideo autem dixit, praescivit, ne iterum Judaei superbiant ex eo quo dixit eos non repulsos, et plebem Dei.[AUG.]An quisquam dicere audebit Deum non praesciisse quibus esset daturus ut crederent, aut quos daturus esset Filio suo, ut ex eis non perderet quemquam? Quae utique si praescivit, profecto beneficia sua, quibus nos dignatur liberare, praescivit. Haec praedestinatio sanctorum nihil aliud est quam praescientia, scilicet et preparatio beneficiorum Dei, quibus certissime liberantur quicunque liberantur.An nescitis.Quasi dicat: ita reliquias in hoc tempore non repulit Dominus, sed salvavit; sicut tempore Eliae multos sibi reservavit, cum Elias solus sibi videretur, qui si ignoravit et alios praeter se reservatos, non mirum si isti ignorent.